Δευτέρα, 13 Απριλίου 2009

De Jesu Christi passione - ΓΙΑ ΤΑ ΑΓΙΑ ΠΑΘΗ [Στη Λατινική γλώσσα]


HISTORIA
--------------------------------------------------------------------------------

De Jesu Christi passione
Passio Jesu Christi in quattuor evangeliis descripta est, quorum tres synoptici, videlicet Marci, Matthaei et Lucae, similia narrant. Sunt qui evangeliorum veritatem recusant, quod

1. redacta sint postquam quadraginta aut plures anni transierant,

2. scriptores factis non adfuerint, sed ex memoria aliorum ea didicerint, ideo a referentibus fortasse commutata sint,

3. illi, qui facta referrent, ea pro bono suo partim effingere potuerint,

4. saepe in evangeliis alia aliter narrata sint,

5. hoc sibi proposuerunt evangelistae, ut veritatem Christi confirmarent, non ut historiam diligenter proderent.

In evangeliis et facta et theologicae cogitationes de Christi vitae et mortis significatione leguntur, praeterea antiquorum veteris testamenti prophetarum scripta respiciuntur ut Jesus Messias ab Judaeis exspectatus fuisse arguatur. Nullo cum ornatu passio in evangeliis narrata est, cum posteriores fabulae plurimis singulis exornatae sint. Mors tantum Jesu in cruce ab historicis comprobata est, nam post annos sexaginta historicus Judaeus Josephus Flavius haec refert:

"Tempore illo apparuit Jesus sapiens mirabilia perficiens, magister illorum qui libenter veritatem accipiunt. Cuius asseclae et ex Judaeis et ex Graecis exorti sunt. Cum autem Pilatus Jesum propter Judaeorum principum accusationes crucis poena damnaverat, ii qui illum amaverant amare non desierunt: cuius grex "Christianorum" ab ipso appellatus usque ad hunc diem minime defecit."

Haec vero ab historico Romano Tacito relata sunt:

"auctor nominis eius (id est nominis Christianorum) Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat".

Sunt narrationes quae ex antiquo testamento, praesertim ex libro prophetae Isaiae, singula alia desumant; ex psalmo vicesimo primo verba haec a narratoribus repetita "omnia ossa mea numeraverunt" (in versu XXI) ita leguntur, ut Christi corpus tantopere extentum sit, ut singula ossa eius praesentibus aspicere et enumerare liceret.

Alia in scriptis apocryphis, ab ecclesia reiectis, inveniuntur, exempli gratia in Nicodemi evangelio. Commentaria sanctorum Augustini et Hieronymi aliorumque doctorum magistrorum de passione scripserunt; ita sanctus Ephraim:

"Membra eius extenderunt eumque deriserunt, vir quidam ab ipso creatus flagellum detinuit, creaturarum omnium auctor terga sua verberibus obtulit."

Opera Aevi Medii, sicut Petri Comestoris "Historia Scholastica" et Jacobi de Voragine "Legenda Aurea", opiniones addiderunt ut narratio vividior fieret: Johannes evangelista scripsit manipulum a tribuno et principibus Judaeorum ductum Jesum comprehendisse et vinxisse, passionis narrationes autem hoc addiderunt, Christi manus tam arte vinctas esse, ut cruor ex unguibus manaret. Monachus Aevi Medii Johannes Fécamp accurate morientis corpus descripsit, unde aliquot pictorum animi concitati sunt:

"Eius pectus nudatum pallebat, latus cruentum rubescebat, viscera extenta desiccabantur, oculorum lumen evanescebat, crura marmorea pendebant, rivus sancti cruoris pedes perforatos irrigabant."

Mel Gibson ad pelliculam filmicam "De Christi passione" perficiendam alia fabula usus est, id est "De acerba passione Domini nostri Jesu Christi", quo visiones sororis Germanicae Annae Catharinae Emmerich describuntur, quae se Christi excruciationes vidisse putavit. Exempli gratia, haec addidit verberationis narrationi:

"(Milites) baculo spinoso nodis et assulis praedito usi sunt, verbera carnem in frusta reduxerunt, cruor profluebat ... Flagella tenuibus catenis confecta unculis ferreis praedita erant, quae usque ad os penetrabant et maiora ictu quoque carnis frusta evellebant." Quae soror Judaeos multo severius accusat, quam quod in evangeliis invenitur.

Quando Christus crucifixus est? Haec ab evangelistis ceterisque auctoribus inferuntur: anni cuiusdam inter XXV et XXXV p. C. n. vere, Veneris die luna plena, primo die Paschae Judaeorum aut pridie. Plures dies a studiosis varias ob causas designati sunt: VII mensis Aprilis anni XXX p. C. n., III Aprilis XXXIII, XXX Aprilis XXVIII, sed recentiores articuli de die XVIII Martii XXIX maiore cum fide testificantur.


Scripsit Herimannus Novocomensis

[ΠΗΓΗ: www.ephemeris.alcuinus.net

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου

LinkWithin

Related Posts with Thumbnails

AddThis

| More